MURES Moscovitici

MURES Moscovitici
MURES Moscovitici
animalcula sunt, a Moscovia, ubi magnô numerô reperiuntur, vix vero alibi occurrentia: abietum, terrae et radicum latebras incolentes, a muribus nostratibus formâ parum absunt; sed tantâ odoris fragrantiâ, ut ex musco compacta et musco feta videantur. Hinc exuviae eorum Magnatibus expetitae, qui eas maximô pretiô coemunt, ut indumentis subsutae et adversus brumam clypei loricaeque vices subeant, et graves ac tetre olentes auras, odoris sui fragrantiâ expugnent. Cuiusinodi murium binae exuviae prostant in Musaeo Kircheriano, Auctori e Polonia muneri missae, Georg de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo, p. 29. Similiter in pretio pellis fuit Ponticorum, uti veteres vocârunt, quos ruminare, Aristoeles Histor. Animal. l. 9. in sin. et in arborum fastigio nidificare fetusque fovere, Bochartus, scribunt. Sciuri Getulici dicuntur nonnullis Scriptoribus; namque, ut in frigidis locis fere nascantur, tamen in calidis non desunt. Unde Arabs Geogr. Clim. 1. part. 1 in censu animalium, quae in intima Africa nutriunt Nigrorum silvae, etiam Finnicos mures seu Ponticos habet. Venetos Hermolaus vocat, sicut Finnicos Agricola, a Venetis et Finnis, populis ad Vistulam in Borussia, a quibus ad nos deferuntur in pellicearum usum. Unde Arabice phenec hic mus, qui a statura et colore Gallis dicitur petigirs. Sed et Sungi ab Arabib. Golio sciurus est, animal cinerei coloris, eiusque pellis, quâ suffulciuntur vestes, seu potius minium (forte, herminium.) Hermellina enim, Gallisquoque Hermine, mus Ponticus Thwroczio dicitur in Salomone Hungar. Reg. c. 52. Aliisque: ab Armenia, ut censet Car. du Fresne, qui de hoc animali illiusque pellibus multis agit Dissertat. 1. ad Ioinvill. Damir, animal esse dicit, ad formam talpae, mure maius, degens in summis arboribus, pellis caeruleae mollissimae, quâ delicati vestiuntur. Eorundem pellem calidam, boni odoris, in omnibus pelliciorum speciebus odoratissimam, scribit Abenbitar Arabs; qui e regione Sclavorum, in Scythia Europaea, versus Oceanum Occidentalem sita, magnô numerô illas afferri, addit. Eandem murinam vocat Alcuinus, in Poemate de Carolo M.
Lactea quippe ferunt pretiosam colla murinam.
Cuiusmodi pellem collum ambientem etiam Roberto Regi tribuit Helgaudus. Vide de Electorum Romani Imperii vestitu
Limnaeum de Iure Publ. Est et Simur Arabib.genus muris, cuius non absimilis usus. Hesych. Σιμὼρ παρὰ Πάρςθοις καλεῖταί τι μυὸς ἀγρίου εἶδος, οὗ ταῖς δοραῖς χρῶνται πρὸς χιτῶνας Simor apud Parthos vocatur quaedam agresiis muris species, cuius pelles cedunt in vestium usum. Aliis tamen martes est: Damiri est animal feli simile-cuius pellis mollitie, levitate, calore et pulchritudine ita excellit, ut eâ Reges et Magnates induantur: apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 33. quem vide. Adde quae infra dicemus voce Mus, Sorex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ABIES — firmissima in operibus, cumrecta statuitur. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima in rectum abies, eadem valvarum repagulis et ad quoecumque libeat intestina opera firmissima, sive Groecô, sive Campanô sive siculô Fabricoe artis genere spectabilis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HERMELLINA — apud Thwroczium in Salomone Rege Hung. c. 52. Cumque tetigisset verprem lanceâ. quaedam Hermellina albissima mirum in modum lanceae eius insedit, et super iosamdiscurrendo, in sinum eius usque devenit: mus Ponticus est, Gallis Hermine, ad Armenia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARTES — vide infra Mures Moscovitici et supra Cattus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOSCHUS — I. MOSCHUS Citharoedus nihili, Agrigentinus, sic dictus, quod victor praemium μόχον sive vitulum tulerit. Vide Scholia in Aristoph. Acharn. p. 371. A. II. MOSCHUS Grammaticus, et poeta Syracusanus Bucolicus, quem Aristarcho fuisse familiarem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MURINA — I. MURINA apud alcuinum Poem. de Carolo M. muris Pontici exuviae, vide supra Mures Moscovitici. II. MURINA seu MURINES (quod vide) inter potûs genera matronispermissa, quorum A. Gellius memeinit l. 10. c. 23. Graecis μυρίνης ῏οινος, vinum erat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCIURUS — vide supra Mures Moscovitici. Alias Sciurus, quasi, σκίουρος, ab umbra caudae, quid sit, notum. Nitedula quoque nonnullis, nempe a nitendo, quod arbores Scandendo nitatur: cum al as Nitedula, per quam mulier in fornice casta Dominico Leono, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIMOR — vide supra Mures Moscovitici, et infra Simur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOREX — ex Graeco ὕραξ, infausti ominis olim fuit, unde Soricum concentu auspicia dirimi, ait Plin. l. 8. c. 57. Musoritis tamen Haereticis, in veneratione, Philostorg. At Sorices seu mures Moscovitici, animalcula abietum, terrae, et radicum latebras… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”